CAMPIGENI

CAMPIGENI
CAMPIGENI
apud Vegetium, l. 2. c. 7. ubi nomina et gradus principiorum legionis enumerat: Campigem, inquiens, h. e. Antesignani, ideo sic nominati, quia eorum operâ atque virtute exercitii genus crescit in campo; iidem sunt cum Campidoctoribus, de quibus modo, ab his enim armatura, h. e. exercitii genus in campo, tradebatur. Iidem et Armidoctores hinc dicti. Campiductores vocantur multis locis, apud Ammianum, sed Campidoctor in antiquis Inscr. scribitur: fefellitque viros doctos Graeculorum in Latinis nominibus, sed et in suis enuntiandis, consuetudo, qui in Tacticis suis καμπιδούκτωρας dicunt. Enumerat eos inter principia Legionis Vegetius l. c. et alibi Campidoctores ac Principia simul ponit: Singulae centuriae dividentibus Campidoctoribus et principiis accipiunt pedaturas: Interpretaturque Antesignanos, quia Campidoctores et reliqua Legionis principia, ante signa pugnabant. Idem, l. 2. c. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ANTESIGNANI — iidem cum Campiductoribus seu Campigenis, apud Romanos, Vegetius l. 2. c. 7. ubi nomina et gradus principiorum Legionis enumerat: Campigeni, inquit, h. e. Antesignani, ideo sic nominati, quia eorum operâ atque virtute exercitii genus crescit… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”